The Waterloo Association: Members Area

Join: Join the Waterloo Association

Eylau: Precis Des Travaux de la Grande Armee

Military Subjects: Battles & Campaigns

 

Eylau: Precis Des Travaux de la Grande Armée

Creditionals of British Ambassador Francis Seymour signed by King George III Dated 26 June 1806 (In Latin)

Britannici legati Francisci Seymour litterae a Georgio III signatae ad fidem faciendam. Datae die 26 Iunii 1806

Londres, ce 14 Juin 1806.

No.XI.  Georgius tertius, Dei gratia Britanniasum rex, fidei défensor, dux brunsurcensis et luneburhensis, sacri romani Imperii archithesaurarius et princeps elector, etc. omnibus et singulis ad quos præsentes hæ litteræ pervenerint, salutem:

Cùm belli incendio jam nimis diù diversis orbis terrarum partibus flagrante, in id quàm maximè incumbamus ut tranquillitas publica tot litibus controversiisque ritè compositis reduci et stabiliri possit, cùmque eâ de causâ, virum quemdam, tanto negotio parem nostrâ ex parte, plenâ auctoritate ad hoc tam magnum opus conficiendum munire decrevimus; sciatis igitur, quod nos, fide, industriâ, ingenio, perspicaciâ, et rerum usu fidelis, et dilecti Francisci Seymour, armigeri, (vulgò dicti comitis de Yarmouth) plurimùm confisi, eundem nominavimus, fecimus et constituimus nostrum verum, certum et indubitatum commissarium et plenipotentiarium, dantes et concedentes eidem omnem et omnimodam postestatem, facultatem auctoritatemque, necnon mandatum generale pariter ac speciale (ità tamen ut generale speciali non deroget, nec è contrà), pro nobis et nostro nomine cum ministro vel ministris, commissariis vel plenipotentiariis Franciæ, pari auctoritate sufficienter instructo vel instructis, cum ministris, commissariis vel plenipotentiariis aliorum principum aut statuum quorumcunque, tam hostium quàm foederatorum nostrorum, quorum interesse poterit sufficienti itidem auctoritate instructis, tam singalatim ac divisim, quàm aggregatìm ac conjunctim congrediendi et colloquendi, atque cum ipsis de pace firmâ et stabili, sinceráque amicitiâ et concordiâ quantociùs restituendis, conveniendi et concludendi, eaque omnia quæ ità conventa et conclusa fuerint pro nobis et nostro nomine subsignandi, superque conclusis iractatum tractatusve vel alia instrumenta quotquot et qualia necessaria fuerint conficiendi, mutuòque tractandi recipiendique omnia quæ alia quæ ad opus supradictum feliciter exequendum pertinent transigendi, tam  amplìs modo et formâ ac, vi effectuque pari, ac nos si interessemus, facere et prastare possemus : spondentes, et in verbo regio promittentes nos omnia et singula quæcunque à dicto nostro plenipotentiario transigi et concludi contigerint grata, rata et accepta, omni meliori modo habituros, neque passuros unquàm ut in toto vel parte à quopiam violentur, aut ut iis in contrarium eatur.  In quorum omnium majorem fidem et robur, præsentibus manu nostrâ regià signatis, magnum nostrum Magnæ-Britanniæ sigillum appendi fecimus.  Quæ dabantur in palatio nostro divi Jacobi, die vigesimo sexto mensis junii, anno Domini millesimo octingentesimo sexto, regnique nostri quadragesimo sexto.

Signé GEORGES, roi.

 

 

 

Military Index | Battles Index | More on “Precis Des Travaux de la Grande Armee” ]

Search the Series

© Copyright 1995-2012, The Napoleon Series, All Rights Reserved.

Top | Home ]

Leave a Reply

Your email address will not be published.